Hľadaný výraz: Mk 9,14-29, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. 15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum. 16 Et interrogavit eos: “ Quid inter vos conquiritis? ”. 17 Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum; 18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ”. 19 Qui respondens eis dicit: “ O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ”. 20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. 21 Et interrogavit patrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait: “ Ab infantia; 22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”. 23 Iesus autem ait illi: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”. 24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva incredulitatem meam ”. 25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ”. 26 Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “ Mortuus est! ”. 27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit. 28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”. 29 Et dixit illis: “ Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ”.

1

mail   print   facebook   twitter